Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1048
Unproofread scanNot analysed yet
Angeli igitur ferme omnes ani mique plerique munus id ab ipso Deo nacti, quo fermè similiter ab inferionribus segregati, inferioribus interea latè prouideant, dij merito nominantur, dij uidelicet participatione primi Dei, qui so lus sit Deus per essentiam atque summus. Cum enim alij spiritus, alijs diuiniores sint, nonnullique di uinissimi, meritò ad unicam atque summam denique Deitatem referendi censentur. Quę quidem per imagines suas in multis quasi participata, dum ita, discerni uidetur, nihilominus permanet una semper ac penitus indiuidua. Sicut neque facies euadit multiplex, ex imaginum inde resultantium mul citudine. Plaronici in rebus quidem diuinis multitudinem ab unitate, motumque à statu superari pu tant, ideoque indissolubiles permanere, caetera uerò in quib. unitas statusque à multitudine motude superantur, posse quandoque dissolui. Excedit quoque apud Deum unitas multitudinem, quoniam uidelicet unica natura Dei inextimabiliter superat imaginum inde fluentium multitudinem, nec inde fit multiplex. Denique omnia cognomenta Deo propter excellentiam attributa, quemadmodum alibi diximus, unicuique trinitatis diuinae personae patri dignitate conueniunt.