Latin
1048.1 to 1048.4
Ficino, Opera omnia 1048.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Raeterea ex deifico Defactu, quo unusquisque pro facultate sua Dei formis euadit, dij plures efficiuntur. Qua quidem in re uidetur &dicitur Deus ipse unus di scerni quodammodo atque multiplicari. Est autem nihilominus Deus ipse diuinita tis princeps, &diuinstate qualibet essentiaque sublimior, Deus unus, in distribu tis inde dijs, non distributus. Sed unitus ipse sibi, nec permistus multis, nec in multiplicatis multiplicatus. Id sanè mirabiliter contemplatus communis, ille noster praeceptorisque nostri dux, qui ad diuinam illuminationem nos prouexit, diuinis abundans, &mundi lumen, haec in sanctis literis sui diuinitus afflatus ait. Siquidem sunt qui dicuntur dij, uel in coelo, uel in terra, quemadmodum profecto sunt dij multi, &domini multi, unus tamen nobis est Deus pater, ex quo omnia, &nos ad ipsum, &unus Dominus lesus Christus, per quem omnia, &nos per ipsum. In rebus nempè diuinis unio nes excedunt discretiones atque ducunt. Nihiloque minus diuina secum sunt unita post discretionem participem unitatis, &ab ipso uno nomine discedentem. Has itaque nos com munes unitasque totius Deitatis distinctiones, siue beneficas ex Deo processiones, ex diuinis cognomentis declatantibus eas in sanctis literis, pro uiribus celebrare conabimur. Quando uidelicet hoc, ut alibi praedictum est, prius definierimus. Omnem bene ficam appellationem Dei, de quaeunque diuinarum personarum dicatur, absque ulla distinctionis obseruatióne intoto simul accipideitate. De appellatione boni, eficacia orationis. Quo modo Deus ubique. MARSILIVS. TN sequentibus libri capitibus ordine quodam quasi Platonico primo quidem tractabit de bo no, secundo, de ente atque ideis, tertio, de uita, quarto, de intelligentia, deinceps uerò de quibusdam ad hanc ordine consequentibus. Inter omnia Dei nomina praecipuum est ipsum bonumOmnia enim nomina quae processionem, &munera Dei significant, in hoc uno nomine tripliciter comprehenduntur. Primo, quia hoc omnia dona tanquam uaria bona, uno communsque conrinentur bono. Secundo quoniam Deus exuberanti naturae uoluntatisque bonitate cuncta largitur, uelut efficiens. Tertiò, quoniam ad suam bonitatem communicandam, &repraesentandam.