Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1051
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem ab omnibus qui audiebant eum, atque uidebant, siue cogno scerent ipsum, seu non cognoscerent, occupatus Deo, diuinusque laudator est iudicatus. Sed quidnam illa tibi referam. quae illic sunt Theologica ratione tractata? Iam uerò nisi mei oblitus sum, memini me partes quasdam diuinarum illarum laudationum abs te saepius accepisse. Adeo studuisti diuina diligentissimè persequi. Mira in Dionysio &reuerentia erga Hierotheum praeceptorem, &modestia ergo omnes.