Latin
MARSILIV
Ficino, Opera omnia 1051-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIV Icut sensui amor est ingenitus ad canduca: sic intellectui ad aeterna, igitur aeterna pro facultate sua, &quaerere debet, &quandoque inuenire potest, potest &aeternitate frui. Venerati sunt Py thagoram Pythagorici, &Plato Socratem, multò magis Dionysius Hierotheum. DIONYSIVS. Erum quae illic mysticè tractata sunt, missa in praesentia faciamus. Quippe cum nec multis exprimi possint, &tibi nota sint. Quotiens autem oporteret nostra multis communia facere, &quàm multos possemus in sanctam disciplinam nostram introducere, erat profectò mirandum, quàm longè Hierotheus sanctorum doctorum plurimos antecelleret, &diuturna docendi se dulitate, &puritate mentis, &exacta diligentia demonstrandi, ac caeteris omnibus, quaecunque ad sacra eloquia pertinent. Itaque nos nonnunquam aduersus Solem tàm ingentes fingere aude remus obtutus. Sic enim nobis conscij sumus, nec ignoramus, nos nec intelligibilia quidem ipsa diuinorum satis intelligere posse, uel ineffabilia diuinae cognitionis mysteria uerbis exprimere. Et profecto longè diuinorum uirorum scientia ueritatem theologicam spectante, inferiores sumus. Huc profectò reuerentia summa nos adduxit, ut nec audire, nec loqui de diuina philosophia quicquam auderemus, nisi id prorsus insedisset animo, non oportere diuinarum rerum cognitionem, quatenus assequi licet, nos negligere. Id autem nobis persuaserunt, non solùm naturalia mentium desideria, amatorio quodam affectu, contemplationem rerum sublimium, quantam capere possunt, desiderantia, sed ipsa quoque optima legum institutio diuinarum, quae supra nos sunt inquirere uetans. Quippe cum &nostra merita superent, &comprehendi non possint. Quae ue rò praeter id quod naturaliter appetunt, notitiae quoque nostrae concessa sunt, studiose per discere, caeterisque beuigne tradere, admones. His igitur &nos persuali, nec labore, nec ignauia perterremur, quò minus diuina pro facultate nobis concessa, quaeramus. Imo uerò eos etiam, qui humano ingenimo superiora contemplari non possunt absque auxilio, deferendos minimè iudicantes, descendimus ad scribendum, noui quidem nihil auden res inferre, sed minutioribus quibusdam, &per singula dispositis inquisitionibus, discernentes &explicantes ea, quę ab illo uerè Hierotheo, id est, sacro quodam Deo, perspicacia compendiosa sunt tradita. in solo Deo idem est esse simpliciter, atque bene esse. Item Deus hoc ipso, quod natura facit simul intelligentia facit, &uoluntate.