Latin
1058.1 to 1058.4
Ficino, Opera omnia 1058.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Onitas ad se conuertit omnia primaque ipsa bonitas dispersa omnia congregat tanquam unitas, principium &unifica Deitas. Atque hanc omnia, tanquam principium, tanquam continentiam, tanquam finem, appetunt. Bonumque ipsius est, ut sacra tradunteloquia, ex quo subsistunt omnia. Productaque sunt inde, uelut à causa omnium perfectissima, &in quo omnia constant, tanquam in omni potente fundamento penitus conseruata. Ad quod omnia conuertuntur, tanquam ad suum quaeque finem, quod uidelicet cuncta desiderant, intellectualia quidem rationaliaque cognitrici quadam conditione sensualia, uerò sensuali, quae autem sensu caret, ingenito uitalis de siderij motu, quae sunt expertia uitae, solaque sunt essentia praedita, sola quadam ad essentialem participantiam aptitudine. Eadem &euidentis imaginis ratione, lumen quoque congregat &conuertit ad se ipsam omnia, quae uident, quae mouentur, quae illuminantur, quae calefiunt, quaeue omnino ab eius radijs continentur. Quapropter Sol Gręcè he lios appellatur, quod congregabilia reddat omnia, concilietque dispersa. Omnia Solem sensibilia concupiscunt, uidelicet uidere, aut moueri, &illuminari, atque calefieri, &omnino ab ipso lumine contineri, desiderantia. Neque uerò hoc in praesentia dico antiquorum sequens opinionem, putantium, Solem esse Deum &opificem uniuersi, &idcirco patentem hunc oculis mundum ratione propria gubernare. Verùm haec ideo dixi, quoniam inuisibilia Dei à creatura mundi per ea, quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus eius atque diuinitas. De quinque luminibus, item quomodo dininum lumen agit in angelos atque animas. MARSILIVS. Latonici quinque lumina ponunt, primum superintelligibile, secundum, intelligibile, tertium, cogitabile, quartum, imaginabile, quintum, uisibile. Visibile hoc, cuius fons primus est ASol, dependere putant ab imaginabili, quod animae mundanae imaginatio est excellentius isto apud se ipsam imaginatur. Imaginabile quoque à lumine cogitabili, quod rursum praestantius eiusdem animae ratio excellenter excogitat. Cogitabile hoc ab intelligibili similiter emicare, quod &per summam participationem existit in mundanae huius animae intellectu, &per for mam uiget in intellectu supermundano, id est, angelico.