Latin
1058.5 to 1058.6
Ficino, Opera omnia 1058.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Lumen autem ipsius boni proprium non appellatur intelligibile, quoniam nullam habet cum intellectu proportionem, sed plusquam intelligibile nominatur. Et ab Apostolo lacobo nuncupatur, pater luminum, scilicet quatuor reliquorum. Hoc ipsum lumen sic in fonte suo superat intellectum, quemadmodum lumen in ipso Sole excedit noctuae uisum. Temperat uerò se ipsum benignitate sua, graduque pleniore descendit in angelicos intellectus, in nostros uerò parcius, excelsius uidelicet lumen minimè rolerantes. Officium uerò luminis est, tenebras caliginesque discutere, item leuitatem dere, ac motum, sursumque attollere. Haec igitur omnia facit diuinum lumen in anima intellectuali quidem omni, etiam in tenebrosa per ignorantiam, ac tenebrarum pondere praegrauata per mundanos affectus praecipitantes ad infima. Prima quidem portio luminis exhibetur intellectuali naturae etiam non quaerenti. Hinc è uestigio sequitur amor quidam, nimirum ex lumine calor, amor uerò ubi euadit ardem rior, quia &purgat, &transfert, uberiorem iurè reportat luminis plenitudinem. Tot uerò plenitudi nis gradus animae conferuntur, quot amor gradibus incalescit. Feruet autem tùm accensus afflante Deo, tùm nostro arbitrio concitus.