Latin
1061.1 to 1061.4
Ficino, Opera omnia 1061.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DIONTSIVS EX hoc ipso pulchro omnibus, quae sunt inest, ut pro modo suo sint pulchra. Atque propter ipsum pulchrum, omnium congruentiae amicitiaeque, &communiones unionesque proueniunt. Idque omnium est principium, ut causa efficiens &mouens, E& continens uniuersa, pulchritudinis uidelicet sui ipsius amore. Est &finis omnium, cunctisque amabile, tanquam finis, omnia enim pulchri gratia fiunt. Exemplaris quoque causa est, omnia enim per pulchrum desiniuntur. Quamobrem idem est pulchrum ipsum atque bonum. Quoniam omnia pulchrum pariter atque bonum secundùm omnem causam appetunt, nec quicquam est in rerum ordine, quod non sit pulchri bonique particeps. Audebimus quoque dicere, ipsum etiam non ens, pulchri bonique compos existere. Tunc enim &ipsum est pulchrum atque bonum, quando in Deo per omnium ablationem supta modum essentiae celebratur. milumLobumnles muno. R7Rno istu cnmsb piceniantut mavelomenoauretimoIdem est primum bonum atque pulchrum, item à pulchritudine prima sunt rerum essentiae unioues, discretiones, communiones, ordines, proportiones, status, mutus. MAERVSLILIVS. Emo argumentari debet, primum principium, quia quàm plurima facit, esse propterea mulNusplex, uer in natura, uel in actione. Sed potius, contra, quia uideli cet est infinitè simplex ideo esse primùm, &idcirco illine omnia proficisci, &quoniam propter, miram simplicitatem est ipsa unitas, uirtutem infinitam habere cuncta creantem. Siquidem in singulis unaquaequę uistus quatenus unita magis est, eò pontentior est, efficitque plura. Ipsum ergo principium apud Dionysium ficut summe unum est sicut unite, unice, unica uirtute &actrone dicitur omnia procreare. Proinde si singula consideres naturae opera, coelum; elementas plantas. animalia, uidebis naturae intentionem duo haec pariter ubique curare, commoditatem uidelicer &ornatum. Quod uel in minimis quibusque est maxime manifestum in herbarum folijs, in alijs papillonum. Commoditas quidem &utilitas ad bonum pertinet, ornatus uerò mondus, species, dispositio, proportio, concinnitas, consonantia, gratia, claritas, spectat ad pulchrum. Ex his ergo colligitur in summo na turae principio, primam pulchritudinem cum prima bonitate concurrere. Et si Plotinus bonum anteponit pulchro, tùm rationibus alijs, tum etiam, quia bonum usque ad materiae primae centrum uidet attingere. Materiam siquidem necessaria est, &utilis, &commoda mundo. Pulchrum uerò non ad deformem materiae sinum inspicit penetrare, sed cirea superficiem eius in forma. uersari.