Latin
1061.5 to 1061.8
Ficino, Opera omnia 1061.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
iciuramen primum principium tam à Plotino, quàm à Dionysio, ipsum pulchrum &pulcliritudo prima non quia sit formalis aliqua pulchritudo, sed quoniam prima causa, pulchritudinis. Contemplatur praeterea Dionysius noster in Sole occultam Solis naturam atque lucem, ubi natura quidem est lux ipsa se intus colligens in se ipsam. Lux autem natura rursus existit, seipsam explicans in apertum. Similiter contemplatur in Deo efficacem naturae foecunditatem, &clarissimae rursus intelligentiae ordinem Illam quod propnè nominar bonitatem, hano uerò nuncupat, pulchritudinem. De quod ipsa penitus unum, sed hanc ab illa quadam ratione distinctam. Quemadmodum igitur quaecumque fiunt à natura Solis occulta, eadem proficiscuntur à luce atque uicissim, ita quęcunque à bonitate nascuntur, eandem à pulchritudine disponuntur. Sicut in artificio cuncta simul &uirtus in artifice mouens efficit, &ratio interim artificiosa, dum fiunt ordine suo quaeque disponit. Quęcunque in ordine rerum, ad gratiam, claritatem, proportionem concinnitatem, consonantiam, ordinem, attinent, tan quam propria pulchritudinis à pulchritudine prima perficiuntur. Haec igitur omnia Dionysius in praesentia numerat. Essentiales quidem subsistentiae rerum in claritare formae, &eiusdem integritate consistunt. Vniones quoque discretionesque rerum, siue in suis uniuscuiusque partibus insint, siue inter rem hanc &aliam considerentur, ad proportionem quandam spectare uidentur. Similiter quae per unionem discretionemque contingunt, scilicet, identitates diuersitatesque in natura, item similitudines dissimilitudinesque in qualitare, ad proportionem aliquam mutuamque habitudinem referri putantur. In prima pulchritudine unitas cum multitudine ita sempenest coneors, ut alterutrum non im pendiant. In unitate essentiae trinitatis ineffabilis, &in trinitate similiter unitas. In conceptu diuino unica lux intelligentiae simplitissimae cum idealium radiorum mira multiplicitate conspirat. Hinc efficitur ut in re qualibet &unitas sit essentiae, &partium seu uirium multitudo, nec alterum impediat alterum. Item in uniuerso multae rerum species actionesque in una rotius mundi forma ordineque conueniebant. Per quam quidem conuenientiam, &superiora ad inferiora, &haec ad illa, &aequalia inuicem quodammodo se conuertunt, mitabiliterque communicant, unde quoque tamen suam interim seruat proprietatem. Pereandem quoque conuenientiam; sunt etiam in terrenis modo quodam prompe terreno, ac terrena sunt in coelis, sed ibi ratione coelesti. Hinc utique totus sibimet mundus ceu uiuens unum est connexus, totusque ubique respondet tori, ut si quis terrenum Mercurium explorauit, &opportumè susceperit, si quodammodo coelestem ad se Mercurium attracturus.