Latin
DIONTSIVS
Ficino, Opera omnia 1062
Unproofread scanNot analysed yet
Neque status estullus, quomodo scilicet formaliter aliquid stare dieatur. Primum nanque principium est in nullo, neque est ipsa duntaxat idea status. Esset enim &certa specie definitus, &ad certum designatus effectum. Sed ne pigeat mysterium hoc Dionysiacum memoriae commendare. Quemadmo dum in principio numerorum summa unitas concurrit cum infinita numeralium uirium multitudine, sic in principio rerum penes ipsam naturae unitatem inextimabilem, innumerabilis existit rationum idealium multitudo. Nec eiusmodi multitudo summam impedit unitarem, sed necessariò comitatur. Quamobrem diuina unitas atque discretio usque adeò pariter ubique regnat, ut nulla uel tam inter se diuersa esse possint, quin in aliquo simul communi conueniant, uel tàm exactè conflata ex pluribus, quin plura haec suam adhuc aliquam seruent proprietatem.