Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1062-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Oc ipsum bonum unum atque pulchrum unice causa est multorum omnium pulchrorum atque bonorum. Ex hoc omnes rerum essentiales subsistentiae, uniones, discretiones, identitates, alteritates, similitudines, dissimilitudines, praete. Area discretorum communiones, unitorum inconfusae proprietates, superiorum prouidentiae, rerum eiusdem ordinis consortia mutua, conuersiones inferiorum, omnium interen sibimet conseruatrices imutabilesque mansiones atque firmitates, rursus omnium in omnibus pro sua cuiusque proprietate communiones, &cogruentiae inconfuseque amicitię consonantiaeque uniuersi, atque omnes in uniuerso, tùm eorum, quae reuera sunt, contemperantiae, indissolubilesque connexus, tùm eorum, quae fiunt perpetuę successiones, denique status omnes motusque mentium, animarum, corporum. Status enim est omnibus atque motus quod omni statu motuque superius exstans rem quamlibet in ratione propria firmat &ad propriam dirigit motionem. De motu angeli &animae triplici, id est, circulari, recto, obliquo. MARSILIVS. YNter uirtutem naturalem atque cognitricem, hoc inter est porissimum, quod naturalis uirtutis actio fertur foras, ac definit in subiectum. Cognitricis uerò uirtutis actio permanet penes ipsam. *Quapropter haec quidem circulare non nihil habet. Quod enim in orbem mouetur, uersatur circa se ipsum, reditque semper unde discessit. Illa uerò rectam uidetur lineam imitari, ab altero uidelicrt puncto in alterum desinentem. Corpori quidem sola comperit eiusmodi actio, motioque consimilis, intellectui uerò conuenit actio circularis. Cum enim cognitio quaelibet in se uidelicet quodammodo permanens, circulare nonnihil habeat, &imaginatio quidem magis quam sensus, ratio quoque magis quam imaginatio, intellellectus denique, tanquam cognitio summa, circularis est summopere. Hinc fit ut anima inter intellectum corpus media, mediam habet actionem, motumque similiter tum orbis tum recti participem. Vna siquidem intellectus ipsius actio est intellectio, ex se exordiens &orbiculariter remeans in seipsam. Quatenus uerò se suaque intelligit, eatenus intelligit, effecit, moueat, regitalia. Hicigitur recta quaedam linea tendens in alia orbem intimum comitatur. uidelicet inde profecta. Haec igitur actio circa alia intimam non distrahit actionem. Anima uerò &animaduersione sui facit circulum, &uegetatione corporis negocioque circa corpus denique rectam lineam imitatur. Sed quoniam haec non dependet ab illa, nimirum anima sic agendo distracta uidetur, &apud eam operatio, altera uicissim impendit alteram. Verùm si ad mentem quidem circuitus attinet, ad animam uerò motio quaedam mista, ad corpus denique recta, unde nam coelestis reuolutio proue nit? Non à corpore quidem coeli natura, sedà motore coeli mente uel anima, uel utraque, ad circuitum interea conferente figura. Esse uerò mundanum morum à mente simul &anima, Platonicus quisque conijciet ex motibus mundi mistis, orbicularibus uidelicet atque rectis. Hactenus Platonicè tantum locuti sumus. Ad Dionysium reuertamur, Platonica semper in melius reformantem. Cùm mens an gelica per diuinum lumen intelligens, ipsum quoque lumen intelligat, idque uniformi perpetuoque actu semper efficiat, meritò sic remeans unde coepit. circulum quendam uidetur efficere. Mox uerò intelligens inferiora, &intelligendo dispensans per rectam lineam ita procedere iudicatur.