Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1063
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. CIc intellectus diuini circulo quodam moueri dicuntur, dum pulchri bonique splen doribus, principio &fine carentibus, coniunguntur. Rectè uerò linea quando ad inferiorum prouidentiam prodeunt, recta omnia peragentes, obliquè uerò quo Sniam dum sequentibus prouident, nunquam à propria identitate discedunt, uidelicet circa pulchrum atque bonum, identitatis causam, indeficientem choream agentes. Animae uero motus circularis quidem est ingressus in se ipsam ab externis, atque intellectualium eius uirium glomeratio uniformis, uelut circulo quodam acta, munus non erraticum ei largiens.