Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1063.8
Unproofread scanNot analysed yet
Tuncenim quia conuertere se ipsam nititur illuc unde mouetur, refert quodammodo circulum. Quoniam uerò non peruenit, non nihil adhuc recti retinens, obliqua relinquitur. Errat autem sic à Deo quotiens ratione utens potius quàm intellectu, notionem quandam sub diuino lumine circa Deum concipit non simplicissimam quidem, atque stabilissimam, qualem intellectus purus augurari soler, sed mobilem potius atque multiplicem, quam humana ratio confingere consueuit, ideoque longissimè à diuina summitate distantem, Appellatur autem eiusmodi notio mista, quoniam ibi rationis actio diuinas intelligentiae species, cum imaginibus imaginationis humanae commiscet.