Latin
1063.5 to 1063.7
Ficino, Opera omnia 1063.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea quemadmodum sub Lunamo tus recti sunt gemini, alter quidem ascendentium, alter uerò descendentium, sic in anima motus, qua si rectus est duplex, alter sentiendo corpora, &imaginando imagines corporum ad externa descendit, alter ascendit, aut ex multis sub specie singularibus, speciem unam rationemque communem con cipiens atque colligens, aut etiam ex natura corporea interdum excogitans incorpoream: In hoc autem officio refugiens multitudinem confugere uidetur ad unitatem. Inter haec uerò memento, quò superior uirtus est, eò &minus multitudine indigere. &magis in unitate multa complecti. Nempe uisus unico intuitu figuram percipit circularem, quam actu multiplici digitorum tactus exhibet iu dicandum. Imaginatio una conficit, quoteunque multi sensus efficiunt. Ratio singula imaginationis spectacula, summatim sub una specie contuetur. Intellectus uno saepius actu stabili conspicit, quod ratio multis indaguit ambagibus. Appellatur tamen ratio etiam intellectus a Dionysio, sed inferior &in utroque intellectu circulum, Platonico more designat. Circuitumque intellectus inferioris erraticum, resoluit in orbem intellectus superioris non errantem, id est, minimè uagabundum, erroresque rationis emendantem atque firmantem. Quemadmodum uerò ex iactu lapilli in aquam circuli plures euestigio subsequuntur, sic ex ingressu animae in se ipsam circuli deinceps multi nascuntur. Primo quod se ipsam animaduertit &ex proprijs actionibus uires suas agnoscit atque naturam, atque ita nonnunquam ex rationali maximè intellectualis euadit unaque iam efficitur ex multiplici Secundo uerò circuitu per intelligentiam suam animo participanti tributam angelicam excogitat intelligentiam, non in anima quidem ulla, sed in se ipsa constantem, propriaque animae unitate longi simpliciorem. Tertio tandem circulo per intelligentiam angelicam contemplatur Deum omnis intelligentiae lumen. Tres autem actus eiusmodi ideo circuitus appellantur, quoniam in suam originem se reflectunt. Nominatur autem motus obliquus in anima, quando luminibus infusis Deo ipsummet Deum excogitare contendens, à diuinitate procul aberrat.