Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1068
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe enim hinc, mores, ingenia, naturae, miscentur, ut &alter in his tribus alterum imitetur, &ex propin quo utriusque congressu, nouus &inopinatus confletur effectus, ad hunc ipsam clam eorum spiritu conferente, quemadmodum fieri solet, ex coitu planetarum. Amor tandem est uinculum uniuersi, siquidem inferiora conuertit ad superiora, atque uicissim, &aequalia inuicem DIONYSIVS. Pud illos autem qui diuina rectè audiunt, nomen dilectionis, amorisque à sacris Theologis in eadem potentia ponitur, ubi exprimere diuina conantur. Est autem haec ipsa uirtus quaedam unifica, &connectens, mirificeque commiscens, in ipso quod pulchro, bonoque propter pulchrorum, bonumque primò consistens, deinde uerò ex pulchro, bonoque propter pulchrum atque bonum foras emicans. Vbi sanè qui sunt eiusdem ordinis, alterna continet communione, priora uerò ad inferorum prouidentiam mouet. Inferiora denique conuersione quadam superioribus alligat. Amor impellit amantem in amatum se transferre. Motionumque &actionum omnium est principium.