Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1068-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. COgnitio &amor hoc inter se maximè differunt. Quod rem quidem externam cognoscimus, pro ratione formae, imaginisque rei, quam intus ipsi iam habemus. Atque ad hanc inprimis aciem Smentis intendimus, amamus autem quod bonum iam iudicauimus pro natura ipsius boni, eaque qualis in se ipsa est, frui prorsus appetimus. Quamobrem amor dicitur, in amante extasim facere, id est, excessum quendam, quo quasi se traducitur in amatum. Cùm igitur cognoscendo quidem quasi rem cognitam ad nos trahamus, amando uerò uicissim trahamus, uidelicet nos ad ipsam, niinirum inferiora quidem satius est cognoscere, quàm amare, superiora uerò pręstat amare quam noste. Quod igitur Physici tradunt, motus, actionesque omnes ab inclinatione siue naturaliter insita, seu quomodo uis infusa, procedere, qua cessante, definit starim motus simul &actio, possumus amori prorsus accommodare, inclinatio enim eiusmodi nihil aliud est quàm amor. Amor igitur actionum omnium est principium, ut &superiora inferioribus abundè prouideant, &inferiora superioribus se tota deuoueant. Et aequalia affectu quodam, atque commereio se inuicem complectantur. DIONYSIVS. Raeterea diuinus amor excessum efficit, dum amantes sui iuris esse non finit, sed amatorum iubet existere. Idque declarant omnia. Nempe superiora inferiorum prouidentiae sese dedunt, ęqualia uerò conseruationi mutuae mancipare se solent. Inferiora denique, diuinae cuidam ad suprema conuersioni se ipsa deuouent. Quapropter &Paulus ille magnus diuino amore iam occupantus, traductoriaque amoris huius uirtute compręhensus, ore diuinitùs afflato proclamat: Viuo iam non ego, uiuit autem in me Chiistus. Tanquam uerus amator, atque in Deo, ut inquit extra se positus, uiuensque iam uitam non suam, sed amatoriam, tanquam prorsus amabilem. Deus amore facit omnia, adest omnibus ac prouidet.