Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1068-3
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. COl uisibilis imago Dei. neque per occultam naturam, neque per manifestam lucem naturalia gene. rat nisi accesserit calefactoria uirtus, &motio calorem proferens. Similiter Deus neque naturae, neque Eintelligentiae necessitate res procreat, sed potius uoluntatisactu, &amante propriam bonitatem, &sic eligente communicatione eius in procreando. Amor ergo diuinuns rerum omnium est principium. Quoniam uerò hic amor à bonitate pulchritudineque prima sumens exordium, reuertitur in eandem, meritò semper amor omnis ad bonum pulchrumque dirigitur. Et si ad summam Dei simplicitatem pertinet, ut in seipso consistens, sit ab omnibus mirabiliter segregatus, tamen propter beneficum amorem bonitatis propriae diffundendae, quasi procedit ex se in omnia, adest omnib. praesentissimus. Diligentissimè prouidet. Quoniam uerò sua quisque amat, ac maxima Dei sunt omnia, nimirum amans omnia plurimum prouidet omnibus. Videtur quoque Zelotes: nam more zelorum non leuiter diligit, sed uehementer amat, &explorat accuratissimè singula, uult etiam quasi Zelotes ita singulariter amare atque redamari, ut solus ipse sua re uera amare putandus sit, solus re uera sit amandus, z loque prae caeteris obseruandus. Deus denique non, sicut nos, quae uult Deo uult, quoniam ipsa in se sint bona, sed contra, quia uult ipse, sunt bona. Quoniam amat, sunt amanda, item quoque Zelotes obseruanter amat, ne quando deficiant. Praeterea quoniam ita curat haec, cut ita dixerim) sunt ze landa, id est, cura quadam studioque sunt digna. Inter haec amorm esse magico cuidam illicio, ductusque uel raptui simisem, ex Dionysij uerbis percipere licet. Quod in Symposio disputamus. Beneficus amor quasi Deum allicit, ut extra se per omnia diffundatur. Et zelo quodam omnia curet.