Latin
ARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1071-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARSILIVS. Vemadmodum alibi diximus, res unaquaeque esse possidet in hac specie aut illa, per hanc formam aut illam Ipsum ergo simpliciter esse, simpliciter est per formam. Quapropter materia cum per se caret omni forma, meritò nec proprium habet esse, sed mutari uidetur à formis, nec ipsum sibi aliquando uendicare. Semper enim sub specie alicuius esse latet, hoc iterum amissura. Dicitur er go non ens, sed ente deterior Deus quoque non ens, quia uidelicet nulla definitus est forma, sed ente superior, quoniam author est formarum. Et si naturales inclinationes ad certos quosdam terminos contendentes in ipsis rerum formis sedem habent, ceu inclinatio quidem ad centrum in grauitate, sed ad circunferentiam in leuitate, inclinatio tamen ad omnem terminum pariter atque formam, non potest in aliquo formali seu potius informi formabilique consistere. Inclinatio igitur ad formas quaslibet in materia, est ipsa materiae formabilitas procliuior ad formam quamlibet, quàm sulphur ad ignem. Materiae igitur expositio tam prompta, uel agilis ad subeundas formas imagines primi boni, est naturalis quaedam appetitio boni. Cùm igitur non ens eiusmodi, quod fingitur umbra quędam confusa boni necessario bonum appetat, multò magis ens quodlibet, quod per formam est imago, quaedam boni bonum appetit. Inter haec ambigitur, utrum daemones à Deo rebelles bonum diligant necne, &qua ratione sint mali: Quidue malum sit, &in quo, &unde, quomodo prouidentia Dei, malum permittat alicubi. Appellat Dionysius malorum daemonum turbam prosylon, id est, procliuem ad materiam, addictamue materiae. Siue aëria quaedam mystaque corpora post peccatum daemones sint induri, quod Platonici comprobant, &Graeci Theologi non negabunt. Siue ad materialem, (ut ita dixerim,) cultum afficiantur, animosque alliciant ad materiam. Quod etiam Platonici confitentur. Putat uerò Dionysius, sicut omnia bona ex primo bono proficiscuntur, sic omnia mala scilicet nostra ex primo malo daemonum dependere Plotinus unà cum Platone ipsam simpliciter malorum originem esse uult materiam. Malorum uerò nostrorum inclinationem animae ad materiam, siue ex se ipsa, siue incitamento daemonum pronior ad hanc euadat. Sir igitur uelmareria, ut mutatio quaedam in dęmonibus, aut animis accidens origo malorum, dum modo non sit principium malorum efficiens, sed deficiens. Ipsa uerò materia propriè, neque bonum est, neque malum.