Latin
ARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1072
Unproofread scanNot analysed yet
Non qui dem reuera bonum, ratio namque boni est, cuius gratia sit aliquid aut fiat. Nullius autem materię gra tia est enim infimum. Item neque reuera malum, cum sit ex bono, boni auida. Sed necessarium propriè nominatur, cum sit tantum gratia caeterorum, sitque inchoatio necessaria, uidetur ergo eiusmodi necessarium item bonum malumque medium obtinere. Cum omnia bonum appetant, cur daemones non diligunt ipsum bonum. Item unde daemon malus. Quidue malum sit &unde.