Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1071-3
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde, quod omnia per appetitum conuertantur ad bonum, argumento nobis est ex bono entia omnia processisse, ideoque bonum esse uniuerso ente superius. Praesertim cum esse non simpliciter ap peratur, sed ratione boni. Quemadmodum uerd quod est super entria corporea, non est corpus, sed toto genere corporeo melius, ira quod est super entia, non est ens, sed ente toto praestantius. Iam uerò ubi de hoc dicimus non ens, hoc ipsum ibi est ens, id est, negationem illam in affirmationem quandam mente resoluimus, dicendo non ens, uidelicet superius quiddam ente, principiumque entis to tius atque finem. Contra uero quando de malo non ens pr, dicamus, in negationem id resoluimus, id est in quendam essendi defectum. Atqui malum non est appellandum ens. Adeò scilicet, ut qua ratione est ens, eadem sit &malum, si ita est, non omnino malum esse potest. Neque rursus cognomi nandum non ens, scilicet simpliciter extra omnem entis conditionem. Ric enim nulli noxium foret, nulli malum. Praeterea nusquam ponere possumus omnino non ens. nisi ponamus in ipso bono. Quatenus nullum Deus ens est, sed rotius entis causa, totoque superius. Denique bonum ipsum non solum est altius ente quantumlibet excelso. sed etiam est sublimius quolibet non entę, si torrè non ens fingatur quomodolibet ente superius. Malum uerò (sicut diximus) neque est inente ullo, quara tione estens, hac enim ratione bonum est, &optandum. Neque pro fundamento potest habere, quod nihilum simpliciter nominatur, nihilum enim non potest fingimalum, id est, aduersum alicui, aut mancum Sed fundamentum habet ens aliquod atque bonum. In quo uidelicet est aliquis bene se habendi defectus. Defectus autem eiusmodi longius discrepare uidetur, à nihilo quamà bono. In bono enim tanquam substentaculo quodam iacet, non in nihilo. Et quoniam malum semper alteri cuidam inhaerere putatur, quod autem nihil cogitatur, non ita fingitur, inhaerere uerò à substantia est alienum, ideò malum fertur habere conditionem quandam à substantia diuersam, potius quam quod nihilum appellatur. Est &alius textus significans maium magis discrepare à bono quam nihilum, ac similiter ab essentia. Id ergo sic exponens, malum laedere bonum essentiamque posse. Quod uerò fingitur nihilum, omnino laedere nihil posse. Cùm eiusmodi textu consentit Proclus in libro de malo.