Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1071-4
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Aec forsan dicat eiusmodi disputatio dubitans. Nos autem admonebimus dubitantem, ut rerum aspiciat ueritatem. Atqui hoc primum audebimus dicere Malum ex ipso bono nequaquam existere, ac si ex bono sit, non esse malum. Non enim ignis est frigefacere, nec boni facere non bona. Praeterea si quae sunt, omnia ex bono procedunt, natura enim boni est, producere atque seruare, mali uero per dere atque dissoluere, profectò nullum existentium est ex malo, atqui nec ipsum malum erit. Siquidem se ipso sit malum, atque nisi ita sit, non omnino malum erit malum, sed boni portionem quandam, per quam sic habebit. Item si quaecunque sunt pulchrum bonumque petunt, &quicquid agunt propter id, quod uidetur bonum faciunt, omnisque rerum intentio bonum spectat, ut principium atque finem, nihil enim mali naturam specians facit, quae aggreditur facienda, quo nam modo in ordine rerum erit malum? Aut quo pacto in rebus omnino est aliquid, cum huiusmodi bono appetitu sit destitutum? Rursus quaecunque sunt ex ipso bono dependent, ipsumque bonum entibus est superius, siquidem in bono etiam quod non ens dicitur, ens existit. Malum uero neque ens est, propterea nec est omnino malum, neque rursus omnino non ens. Nihil enim erit ipsum quod dicitur omnino non ens, nisi per rationem quandam ente superiorem in ipso bono dicatur. Bonum itaque &ipso simpliciter ente &ipso non ente multo prius in seipso consistit. Malum uerò, nam inhis quae sunt, nam in his quae non sunt, existit. Sed &ab ipso non ente alienius est &distantius, quàm abono, minusque habet substantiae rationem, Legitur aliter. Sed magis quàm non ens, à bono &essentia dissidet. Quae dubia contingant si dicatur malum nihil esse.