Latin
1072.1 to 1072.4
Ficino, Opera omnia 1072.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Ixerit fortem quispiam, si pulchrum bonumque omnibus est amabile, desiderabile, diligendum appetit enim ipsum, id quoque quod non ens applicari solet, (ui est dictum) contenditque quodammodo in ipso esse. Ipsumque bonum est, quod etiam informibus formam facit. Atque in ipso non ens ratione quadam superessentiali dicitur, &existit. Quoniam pacto turba daemonum pulchrum bonumque non desiderat? Sed materiae dedita, &ab angelica circa boni ipsius desiderium, identitate, delapsa, malorum omnium causa, &sibi ipsi, &alijs quaecunque deprauata sunt, dicitur extitisse. Quo rursus modo daemoniaca gens ex bono profecta, speciem boni nequaquam prę fert? Aut quomodo bona ex bono facta, mutari potuit? Et quid nam ipsam reddidii ma lam? Et omnino quid est malum: &ex quo initio substitit, &in qua rerum est. Item quomodo Deus ipse bonus, malum facere uoluit, aut uolens potuit. Atqui si ex alia causa malum trahitur, quae nam alia rebus causa est, pręter ipsum bonum? Denique cum sit pro uidentia, quo nam modo malum est? aut omnino fit, aut certè non tollitur. Et quo pacto aliquid ipsum, dimisso bono, desiderat? Malumi nec habet efficientem causam, nec ipsum est causa efficiens, nec est aliquid ipsa essentia malum. Item quomodo non ens dicatur de malo. Quomodo de primo bono MARSILIVS. CVm naturalis intentio agentis cuiusque sit, aliquid simile sit pro uiribus generare, &quo quę que causa magis est particeps bonitatis, eò magis possit sibi similia procreare, consequens est, ut ipsum bonum facillimè similia sibi, &ualeat, &uelit efficere. Malum uerò bono dissimilli. mum est, atque repugnans. Malum igitur non fit ex bono. Sed neque malum efficit &generat aliquid. Efficere enim atque seruare propria est ipsius boni ratio. Nequit autem esse, &ratio mali repugnantis bono, imò ratio mali contraria est rationi boni, scilicet perdere.