Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1077-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. MNO Tqui nec in existentibus inest malum, si enim hęc omnia sunt ex bono, omni busque bonum inest, continetque omnia, nimirum in his malum esse non potest. Ac forsan in bono malum erit? Minimè. Nam nec est in igne frigidum. Nec malum AAnseullum admittere potest, quod malum etiam reddit bonum. Sin autem fin gatur in bono malum esse, quonam pacto inerit? Si enim exipso concedatur existere, absurdum id quidem &impossibile. Nam nissocrorum eloquiorum ueritas, inquit, non potest arbor bona fructus malos facere, uel mala bonos. Sin autem bono malum ex se ipso non inest, an ex alio forsan tanquam principio causaque continget? lam uerò uel ma lum ex bono erit, uel ex malo bonum, aut si hoc est impossibile, ex alio quodam principio causaque erit bonum pariter atque malum. Nulla enim dualitas est principium, sed unitas ipsa est dualitatis omnis initium. Tametsi absurdum est confiteri ex uno eodemque duo, quaedum prorsus inter se contraria proficisci. Atque ita ipsum quoque principium non esse simplex penitusque unum, sed diuisum atque biforme, contrariumque sibimet atque repugnans. Non sunt principia rerum inter se contraria, neque etiam duo, nec unum aliquid in se mulriplex, sed simplicißima unitas atque bonitas. MARSILIVS. CI Manichaeorum more fingantur duo contraria, prima uniuersi principia, profectò quantum contraria sunt &aequè prima, inter se pugnabunt, quantum quoque utraque sunt pariter uni uersi principia, deinceps hinc &inde genera rerum duo deriuabuntur, inter se sine ulla conciliationem penitus dissidentia. Veruntamen cum per bonos uniuersi gradus, gradatim in meliuis aliquid atque potentius, simulque simplicius ascendamus, paulatimque multitudinem congregimus in unum, necesse est ad unum denique peruenire simplicissimum, optimum, potentissimum, idque illaesum atque prorsus imperturbatum. Huic ergo neque rectè potest fingi contrarium, nec aequale. Alioquin impediri inde poterit atque perturbari. Denique cùm quaelibet in mundo contraria uideamus in unum certa quadam proportione conciliari, concordiaque eiusmodi nequeat, uel ex discordibus, uel rursus ex multis, uel etiam ex authore mulriplici prouenire, alioquin à contrarietate non perueniretur in unum. Necesse est non contraria, non duo quaedam, non unum aliquid in se multiplex, sed unum penitus simplicissimum principatum uniuersi tenere. Meritò igitur, Platonici, principium uniuersi, dicunt, omnia quantumliber multa contrariaque unire.