Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1078
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ipsum est summa unitas atque bonitas. Vnio sanè unitatis est ipsius &bonitatis officium. Ipsa namque bonitas dum se ipsam unam diffundit in omnia per processum distribuens uidelicet singulis, &si non parem tamen quodammodo similem, bonitatem, inuicemque amicam, dumque uicissim per infusum omnibus ap peritum boni &inuicem, &ad se unam omnia conuocat, interim in unam seriem &actionem atque formam mirabiliter omnia colligit. Denique si quod ad Deum pertinet in omnibus est bonum atque consusio, sequitur ipsum nihil apud se contrarium malumque admittere, atque malum nihil habere simile pertinensque ad Deum.