Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1078-3
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. dicens malum, cogitas aliquid affirmatiue rerum ordine positum, falleris. Quicquid enim hic est, eum ab ipso bono prorsus existat, est necessariò bonum. Nusquam igitur existit eiusmo Edi malum. Sin autem appellatione mali; negationem &priuationem defectumque conuenientis alicui boni cogitas, malum &si alibi potes deprehendere, non tamen potes in angelo ponere. Quadruplicem in natura qualibet ordinem Platonici ponunt. In primo quidem gradu imparticipabilem ipsam in se naturam. Quemadmodum, exempli gratia, in Sole lucem. In secundo par ticipatam quidem, sed persectè, id est semperatque eodem modo, quemadmodum insusum stellis à Sole lumen. In terrio, participaram rursus &imperfectè, idque duobus modis, aut enim semper quidem, sed non eodem sempermodo, ut lumen Solis Lunae triburum. aut neque eodem modo, neque semper, sicut lumen Solis in aere. Necessarium est omnino per hos gradus ubique procede re. Nam &natura per media gradatim progreditur ad extrema. Et causa quae uis efficiens similiores sibimet effectus efficit ante dissimiles. Bonum igitura primo bono participatum angelis, quass lumen à Sole stellis cum in primo proximoque sit parricipationis gradu, plene datum est absque desectu, igitur absque malo. Ad inferiora uerò diffusum, quasi tenebris quibusdam admisceri potest, ri: duplicemque defectum subire, qualem in Luna, uel in aere lumen, uel quomodolibet aliter quis inuenerit.