Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1078-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Eque rursum possibile est duo rerum esse principia, &inuicem, &in uniuerso contraria atque repugnantia. Si enim id concedatur, nec Deus ipse à detrimento molestiaque procul aberit, siquidem non desit quod ipsum quoque perturbet. Praeterea cuncta erunt inordinata, semperque pugnantia. Atqui bonum ipsum amicitia quadam cuncta conciliat, à sanctisque Theologis, &pax, &pacis author appellatur. Quamobrem bono omnia sibi inuicem amica sunt &consona, ex una uita uideli eet pullulantia, ad unumque ordine certo disposita bonum. Atque sicut eodem quasi generis cognomento, ita conditionis similitudine, &affectione quadam mansueta coniuncta. Quapropter malum neque est in Deo, neque diuini commertij quicquam habet. Nullum ex Deo malum, sicut nec ex igne frigus MARSI LIV Vm ubique superior causa, melior sit affectu, certe causa prima ita optima est, ut sua bonitas sit substanda sua, ipsaque simpliciter bonitas. Haec uerò quemadmodum in substantia, (ita nec in bonitare permutari potest. Cum igitur qua ratione bonitas ipsa est, nunquam efficiat mala. imo bona. mutarique ex bonitate non possit, bona semper efficit omnia. Nunquam igi tur ex Deo malum. ME IMLVMTONVITVNS DIONYSIVS. CEd nec ex Deo malum est. Aut enim concedendum erit Deum non esse bonum, Autsm proculdubio bonus est, bene facit efficitque bona. Neque tantum ita ut ali5 quando tantum, &aliqua bona facit. Aliquando uerò non agat, uel non omnia. SAlioquinpermutationem conditione eiusmodi pateretur, diuersitatemque in se ipso circa id quod augustissimum est uidelicet causam. Iam uerò siquidem in Deo bonum ipsa sua substantia est, si permutetur ex bono, Deus aliquando quidem erit, aliquam do uero non erit. Sin autem participatione bonum habeat, &habebit ab alio, &alias id habebit, aliàs non habebit. Malum igitur nec est ex Deo, nec in Deo, neque simpliciter, neque per tempus. in angelo non est malum, id est, defectus aliquis boni, quia est expreßißima quaedam imago primi boni. D κὴ, νi ronin coλi bδ, mοίqτος.