Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1082-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. Mnis naturalis instinctus, motusque in quolibet animali suae proprius speciei, est proculduPbio bonus. tanquam ab ipso bono prouidenter infusus, ad conseruandam speciem, directum ad suum cuique bonum. Malum uerò in animalibus dicitur defectus aliquis, per quem minus ualidum sit ad naturales actiones expediendas Sedintereadum imperfectum aliquid appellamus malum, memento hoc ipsum quod dicitur imperfectum, nec omnino malum, neque prorsus praeter omnem naturam esse. Diuinitas quidem tanquam summopere potens proximum opus suum quo momento facit, eodem perficit penitus consummatim. Natura uerò Deo prorsua inferior opus suum tempore, gradibusque perducit ad finem. Prouidentia uidelicec ita naturam constituente. Ego igitur gradu medio, quo naturae opus, quia nondum absolutum est, dicimus imperfectum, hoc ipsum imperfectum, nec praeter naturae intentionem est omnino, neque prorsus malum, tanquam ex quodam prouidentiae, naturusque ordine sicad perfectum finem gradibus institutum. DIONISIVS. Eque rursus in animalibus brutis est malum. Si enim iram, concupiscentiamque sustuleris, &cętera quę in eis, &si mala dicuntur, non sunt tamen simpliciter suapte natura mala, leo quidem fortitudine, superbiaque amissa, leo esse desi net. Canis quoque blandus effectus omnibus, non erit canis. Custodire enim latratu suo, canis est proprium, atque domesticos quidem admittere, alienos uerò propel lere. Quamobrem conseruare naturam, non est malum, imò uerò malum est naturę corruptio, debilitasque, &naturalium qualitatum, &actionum, uiriumque defectus. Proinde quaecunque generantur per quaedam temporis interualla perficiuntur, nec imperfectum quidem praeter omnem naturam est omnino. Non est in natura malum aliquid. Quid natura. MARSILIVS. Latonica sententia est, mundum totum esse uiuum, peruitam quandam ubique uigentem. Vgenerantemque omnia, unà cum Solari uirtute usque quaque diffusa, quasi spiritu. In hac corporis uniuersi uita per eiusmodi spiritum omnia uegetante. Platonici rationes omniumseminales, effectricesque uirtutes esse putant. Cùm igitur omnes hinc particulares naturae ducantur, tanquam ab uniuersali natura, nec ulla huic aduersari possit, meritò nullum huic, aduersum, malumque accidit, nec quicquam eius frustratur effectum. Particulari uerò naturae contrarium aliquid accidit, ueluti ignis, aqua. Vnde &malum prouenit, id est naturalis actionis impedimentum,