Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1082-3
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Eque rursus est in tota natura malum. Si enim naturales rationes omnes ab und uersali natura ducuntur, nihil est illi contrarium. Singulari ueròo naturae, aliud quidem secundum naturam erit, aliud uerò contra. Alius namque naturis, praeter naturam aliud accidit. Quodue huic naturae consentaneum est, illi ac cidit alienum. Vitium uerò naturae dicitur, quod incidit praeter naturam, priuatio uel naturalium. Itaque non est ipsa natura mala. Id autem dicitur ipsi naturae malum, quod propria sibi officia explere non possit. Quid malum corporis.