Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1087-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. &Alum esse dicendum est per accidens, atque propter aliud, nec ex principio proprio. Itaque cum agitur, forrè rectum quidem esse uidetur, quoniam boni gratia geritur, re autem uera non est rectum. Quia quod bonum non est, Aopinamurbonum. Malum praeter intentionem accidit, &ad infirmitatem priuationemque ubique pertinet. MARSILIVS. ELato noster saepe probat. Boetiusque comprobat, malos homines, &impotentes, &infortunatos existere, quoniam uoti compotes nunquam fiant. Optant enim agere, consequique, quod sibi reuera sit bonum, id autem nunquam peragunt, sed more caecorum incidunt clam in ma lum Malum igitur sicut homini praeter intentionem accidit, sic arti, sic naturae. Ingenioso satis cae tera patent. DIONYSIVS. Emonstratum est, quando malum agitur, aliud quidem esse quod optatur, ali ud uero quod agitur Non ne igitur malum est praeter uiam? praeter intentionem, praeter naturam, praeter causam, praeter principium, praeter finem, extra terminum, extra uoluntatem, extra substantiam, itaque malum est priuatio, defectus, infirmitas, concinnitas, error. Scopo, id est, signo, pulchritudine, uita, intellectu, ratione, perfectione, fundamento, causa, destitutum, interminatum, sterile, iners, imbecillum, confusum, dissimile, infinitum, tenebrosum, essentia carens, ipsumque nullo modo ac nusquam &nihil existens.