Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1088
Unproofread scanNot analysed yet
Cum malum non per se, sed per bonum poßit aliquid, certè non malum, sed bonum est uniuersi principium. MARSILIVS. VM essentia, potestas, actio, ad bonum propriè tanquam omnibus exoptanda pertinent, nimirum ad oppositum boni malum pertinere non possunt. Itaque cùm malum nihil per se ualeat, sed fortè aliquid tantum ratione boni, certè non duo sunt omnium principia, scilicet, bonum atque malum, imò solum est uniuersi principium. DIONYSIVS. Vonam pacto malum omnino quicquam ualet? Sola uidelicet permixtione boni. Quod enim omnino bono uacuum est, neque est aliquid, neque pog test quicquam. Etenim si bonum est, &existens, &appetendum, &ualidum atque efficax, quonam modo boni contrarium aliquid poterit? Quippe cum Qessentia, uoluntate, potentia, actione sit captum. Quid malum in daemone, in anima, in corpore.