Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1088-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. On omnibus omnino eadem, &secundum idem mala sunt. Daemoni quidem malum est, quod intellectus eius amisit ipsam boniformam. Animę quòd ratione deficit. Corpori quòd à natura desciuit. Bonum prouidet omnibus, beneque malis utitur. MARSILIVS. PRouidere nihil alius est, quàm subdita bene disponere, ad bonumque perducere. Cum igitur ipsum bonum omnibus bene faciat, ac bene disponat ad bonum, omnibus certè prouidet Malum uero &si praeter intentionem prouidentiae accidit cognoscitur tamen ab ea, redigiturque in bonum. DIONYSIVS. Vo nam modo cum sit prouidentia, omnino mala sunt? Malum quidem qua ratione malum, nec existens aliquid est, nec in existentibus aliquid. Nec quic quam extra prouidentiam est in rebus. Neque enim est malum existens aliquid, permixtionem boni non habens. Iam uerò si nihil in rebus boni participatione caret, malum uerò est defectio quaedam à bono, resque nulla boni prorsus est expers, prouidentia diuina cuncta comprehendit, nihilque prouidentię, guber natione deseritur, sed his quoque qui mali fiunt, prouidentia bene utitur ad aliquam uidelicet, uel ipsorum uel aliorum siue priuatam, siue communem utilitatem. Prouidentia singula pro modo cuiusque regit. Animam semel liberam non compellit ad bonum. MARSILIVS. ERia diuinae prouidentiae sunt officia. Primum quidem, quando composuit uniuersum suis quaeque gradibus ubique disponere. Secundum uerò res singulas, quo naturaliter ordine sunt disposita, conseruare, ac si praeuaricentur, in ordinem mox illa redigere. Tertium denique, ita regere, mouere singula, suaque cuique dispensare, quemadmodum naturae cuiusque conuenit. Cùm igl tur alia quidem ab initio constituerit tanquam tota, alia uerò tanquam partes, item alia superiora, alia inferiora, rursus alia quidem stabilia, alia uerò mobilia, &mobilia rursus, alia ex se ipsis libero quodam motu mouenda. alia uerò ab alijs agitanda, consequenter suis quaeque conseruat gradibus, &pro captu cuiusque dispensat, uniuersalia quidem munera totis particularia partibus, maiora su perioribus passim ordinibus, inferioribus uerò minora, stabilia non impellit admotum. Per selibero motu mobilia, nusquam cogit. Naturaliter coacta non liberat.