Latin
109.9
Ficino, Opera omnia 109.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo ut agit &uigilal, ita prorsus existit. Totus nixus diuini actus circa se uertitur. At dum sibi innititur, quodammodo seipsum agit, id est, gignit, quia si respexerit alio, se perdet. Quapropter esia diuinum, actus est ad seipsum, quando non esse diuinum, foret actus ad aliud. Deus uult scipsum. Velle autem &agere, imò etiam esse, idem est omnino. Igitur se uolendo, se agit, id est, producit, imô se iam ponit uel signat in esse. Ex his confici uult Plotinus, Deum non ita esse ut sorte contigit, uel ut coegit necessitas, sed ut uigilat, agit atque uult ipse.