Latin
110.1 to 110.4
Ficino, Opera omnia 110.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec Deus ipse uiderit. A nobis uero id tantum ubique affirmari optamus, quod Deo sit dignum, quale est quod antè proposuimus, in Deo uidelicet cum summa necessitate sum mam congredi libertatem. Ratio sexta. Sola diuina bonitas est absolutum diuinae mentis obiectum. Nam quaelibet uis aequari obiecto potest, excedere minime. Nihil autem extra Deum est, quod Deus excedere nequeat. Vult autem seipsum Deus absoluta quadam uoluntatis necessitate. Vltimum namque finem suum necessariò uolunt omnia. Diuina bonitas Dei finis est ultimus, cuius gratia uult quicquid uult. Aut ergo fatendum est Deum nihil uelle, atque esse gustus omnis expertem, quod est absurdum, aut affirmandum, siquid uult, necessario uelse scipsum, praesertim cum in Deo esse ac uelle sit idem. Volendo se, uult reliqua omnia, quae prout in Deo sunt, sunt ipse Deus, prout ex Deo manant, sunt diuini uultus imagi nes, atque ad diuinam bonitatem referendam comprobandamque tanquam ad finem prae cipuum ordinantur. At uero ille diuinę uoluntatis actus, qui prout diuinam respicit bo nitatem, absolutè necessarius est, ille inquam prout respicit creaturas, à quibusdam non absolute necessarius appellatur. Nam quamuis uoluntas finem ipsum necessariò uelit omnino, ea tamen quae diriguntur ad finem, conditionali quadam necessitate uult, imo etiam nonnunquam nulla necessitate uult, siquid ex illis est, sine quo finis possideri queat. Diuina autem bonitas non indiget creaturis. Ratio septima. Conducit ad haec, quod Deus uolendo propriam bonitatem, non ob ali ud uult alia bona, nisi tanquam ipsius imagines. Cùm autem diuina bonitas immensa sit, innumerabiles ad eius exemplar effingi imagines possunt, innumerabiles inquam, pręter eas insuper quę in his seculis effinguntur. Itaque se ex eo quod propriam uult bonitatem, necessariò esse uellet singula quae imitari eam possunt, certè uellet infinitas creaturas existere, infinitis modis diuinam bonitatem repraesentantes. Si autem uellet, utique essent. Sed in hac re meminisse oportet, ut placet diuo Thomae Aquinati nostro, splendori Theolo giae.