Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1099-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Inaunt, ut Clemens philosophus censet, fortè dicendum sit, etiam ad aliquid exem plaria dici, quae in ordine rerum principaliora sunt, procedit quidem eiusmodi sermo non per propria &perfecta, simplicissimaque nomina. Caeterum ut concedamus Shoc etiâ rectè dici, interim meminisse debemus, quid Theologia moneat, uide licet non ea tibi ostendi, ut post illa incederes, uerum ut per cognitionem horum proportionalem ad ipsum omnium causam gradatim pro uiribus prouehamur. Oia igit ipsi omnium causae attribuenda sunt secundum singularem unitatem omnibus eminentem. Quandoquidem causam primo ab ipso essendi munere processum substantificum ac bonum inchoans perque omnia pergens, &uniuersum per uirtutem suam essentia com plens, &omnia quae sunt exultans, omnia prorsus anticipat in se ipsa, per unum simpli citatis excessum omnem duplicitatem respuens. Cuncta uerò eodem modo compellit per infinitatem suam se super omnia dilatantem, &unicè participatur ab omnib. quemadmodum &uox cùm una eademque sit, à multis interim tanquam una sentitui, Quomodo in omnibus per Deum sit infinitudo quaedam atque terminus. Deus autem fit &insinita is infinitas, &termini terminus, in omnibus extra omnia. MARSILIV CAtis in commentarijs in Philebum, &in Theologia tractauimus, quemadmodum Deus om qnia ex infinita, (ut Platonicè loquar,) terminoque composuit. Infinitatem quidem dicimus, na turam quandam, &capacitatem &quasi potentiam siue possibilitatem per se informem, facilimeque formabilem. Terminum uerò formam speciemque, &modum desuper his adhibirum. Duo hęc praeter Deum sunt in omnibus inuicemque opposita, sed penes Deum ipsum, sunt una uirtus, uni cus actus per quem, &formabilem ubique potentiam iecit, ut fundamentum, &speciem modumque adhibuit, tanquam aedificij terminum. Per eundem igitur actum Deus est &omnis infini. tatis infinitas, &uniuersi termini terminus. Est &omnibus ubique praesens, rebus inter se diuersis, ipse praesens non per diuersa quidem sui, sed per idem. Non peridem, inquam particulare aliquid, sed per uniuersum, siquidem ipse sit uniuersum, imò per naturam uirtutemque uniuerso prorsus excelsiorem. Omnia denique quae bonum aliquid in reb. prae se ferunt, de Deo praedicari possunt, sed ratione quadam longè diuersa nobisque occulta, rursusque negari, quoniam nulla ratione à nobis excogitata, haec de Deo praedicari possunt