Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1099-3
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Pse igitur qui est excelsiorente, entium omnium principium est &finis. Principium quidem tanquam author, finis autem, ut cuius firatia facta sunt, omniumque terminus. Infinitas quidem omnis infinitatis, &omnis termini terminus. Et id quidem emi Enenter tanquam oppositorum. In uno enim, ut saepe iam dictum est, res omnes anti cipat atque efficit. Praesens quidem omnibus ubique per unam atque idem. Per idem, in quam, omne &ad omnia prodiens. Interea permanens in seipso &consistens, atque se mouens. Rursus neque stans, neque motu, neque principium habens, neque medium, neque finem Neque est in aliquo existentium, neque aliquid est eorum. Nec omnino sibi quicquam competit eorum quae aeterne sunt, uel eorum quae temporaliter. Sed &tempore, &aeterni tate, atque his omnibus, quę in tempore, aeternitateue sunt, excellenter absoluitur. Quanobrem aeternitas ipsa resque omnes rerumque mensurae, &quae sub mensuras cadunt per ipsum, ab ipsoque sunt. Sed de his quidem &in alijs diximus opportunius.