Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1100
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis uita &omnis essentia fit ab eo, quod est super uniuersarum uitam &essentiam. MARSILIVS. Communioribus ad minus communia, ab essentia ad uitam, ab hac ad intelligentiam. Plar tonico, ut solet, more procedit. Vitam aeternam, id est, Deum, ait ipsius uitae, id est, communissimae uitae, causam esse. Causam quoque uniuscuiusque speciei. uitae, causam denique singularis cuiusque uiuendi proprietaris. Per Deum angelicas substantias animasque habere, ut semperuiuant, quae suapte natura, ut Timeus ait, immortalem uitam, imò nec uitam; quidem illam habere possent. Animas hic ueras, id est, rationales intelligit, Irrationales enim animas esse non ueras. Et plantarum uitas imagines ultimas animae. Idque uniuersum uitae genus ex bonirate diuina, quae per uitam est, procedere. Quemadmodum &ens uniuersum ab eadem bonitate uniuersum ens exuperante. Prima enim causa maximè omnium causarum antecellit effectus. Cùm igitur excellentiores ubique causae non in eodem genere cum affectibus computentur, sed inde sint longius segregarae, merito causa ptima, cùm totum ens respondet, tanquam communissimum opus causae communissimae mirabiliter rationem omnem ipsius entis exuperat. Sempiternum uero in angelis motum, nisi actum exposueris, intelligentiam angelis celerrimè discurrentem attribues, quod nonnulli comprobauerunt.