Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1107-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. Ei uirtus dicitur infinita, non solùm quoniam uirtures omnes producit, sed etiam quoniCam ipsam uirtutem uniuersam eminenter excedit. Potestque super ipsum potentiae modum infinitò infinitas, praeter eas quae sunt, alais proferre potentias. Ipsęque uires inde productae, etiamsi in infinitum prodeant infinitè, nequeunt effectionem plusquam infinitam uirturis eius, uirtutem omnem efficientis obtundere, denique quoniam uirtus eius omnia superans, nec exprimi, neque cognosci, neque excogitari potest. Signa, uel argumenta quod Dei uirtus sit infinita. DIONYSIVS. Ltimum in elementis quidem est terra, in corporibus uerò materia prima, in rebus intellectu alib. anima nostra, in rebus omnibus esse. Esse namque sicut post nihilum apparet in creatione primum, sic ultimum in resolutione prope nihilum. Diuinę uirtutis efficacia in hoc elucet maximè infinita, quod infimos ordi num fines procul à fine conseruat, stabilesque efficit atque sempiternos, alioquin debiles atque nutabundos &excellenti quadam proprietate donat. Ita igitur terra stabilis, sicut coelum mobile, coelestiumque capax. Materia quoque ita sempiterna est ut forma prima. Ita suspicit omnia naturalia, sicut forma coeli dat omnia. Anima quinetiam nostra ad angelicos gradus admittitur, in corpore etiam moribundo pro uiribus angelos imitata. Denique hoc ipsum, quod dicimus communiter esse, diuina uirtute prorsus immensa &prodit ex nihilo per ipatium infinitum, &seruatur inde ne resoluatur in nihilum. Exempla uerò Dionysij patent. Vbi notabis excellentissimi, sensibilis potestatem, &si ad sensum peruenit debilissimum, non tamen ultra procedere, non propterea quod ultra non possit ipsa, sed quoniam deest ultra quod capiat, Similiter uim effectionemque diuinam etiam ultra uniuersi extrema, absque fine facile processuram, si modo finita uniuersi conditio patiatur, Dionysius luina uirtus propter exuperantiam potestatis, infirmitatem quoque corrobo rat, extremamque uestigiorum suorum praepotenti continet potestate. Quemadmo dum cernimus, &in rebus quae ad mouendum sensum ualentissimę sunt. Nem pe splendidissima lumina ad hebetiores quoque acies penetrant.