Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1108
Unproofread scanNot analysed yet
Ferunt etiam ingentes sonitus in aures quoque ad audiendum minus idoneas peruenire. Quod enim au diendi munere penitus uacat, nec est auditus. Quodume nihil uidet, non est uisus. Illa igi tur infinitè potens diuina distributio se per omnia porrigit, neque quicquam est in rebus quod non aliquam sortiri potentiam ualeat. Sed uel intellectualem, uel rationalem, aut sensualem, aut uitalem, aut essentialem potentiam habet. Ipsum quoque esse, si dictu fas est, potentiam, ad essendum habet ab illa, quae super essentiam est potestate. Confirmatio superiorum. MAR Vaecunque sunt praeter primum, finita sunt, semperque dependent, igitur ut talia quaedam sc licet angeli semper, similiterque permaneant in eodem essendi, intelligendi, uolendi habitu, infinita Dei potentiâ nanciscuntur pereandem uim infinitam inferiora rursus habent, primò quidem, ut quae propter naturarum diuersitatem, coniugium. refugerent, coniungantur. Secun do, ut quae propter impetum &confluxum confunderentur in suis sphaeris, naturisque proprijs since ra perdurent. Terriò, ut quae propter turbam instabilitatemque inordinata forent, ordinem semper obseruent uniuerso conuenientem, ad finem tàm communem, quàm proprium ubique directum. Corfirmatio superiorum.