Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1112
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò &hanc primam omnium salutem ipsum definiturum ex istimamus, quae omnia in se ipsis immutabilia, neque dissidentia &nusquam ad deterius de flectentia seruet, custodiatque omnia procul à pugna &bello, singula suis distinctim rationibus exornata, omnemque quoque inaequalitatem &actionem se circa aliena uersantem ex cunctis eliminet, proportionesque cuiusque ita confirmet, ut in contraria neque ruant, ne que pertranseant. Quomodo diuina iustitia non solum salus, sed etiam redemptio nominatur. MARSILIVS. luina iustitia, qua ratione salus, eadem &redemptio nominatur. Quatenus &omnia pro singulorum modo in suo statu ordineque conseruat, &quae cecidere restituit, substantias quidem simplices in se subsistentes solùm seruat. Quae uerò quoquomodo mutantur, pro cuiusque modo, uel firmat corroborasque, uel quandoque restituit, redigitque in ordinem. Nihil omnino permirtit in nihilum permutari, species desinere uel confundi nunquam finit indiuidua sub speciebus similia similibus reddit, temporibus praeuaricantes animas corrigit, &sua cuique ordine certo rependit.