Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1112-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Anc quoque salutem non praeter intentionem sacrae thrologiae quispiam celebra bit tanquam omnia redimentem, utpote quae res omnes bonitate sua omnium seruatrice à bonorum suorum causa redimat. Quatenus uidelicet uniuse uiusque rei seruandae natura capit. Quamobrem theologi ipsam etiam redemptionem nominant, quoniam non permittit, quae uerè sunt, ad id cadere, ut ultra non sint. Rursus ex eo quòd etiam si quid deliquerit atque extra ordinem peruaricatum fuerit, perfectionesque propriorum bonorum passum fuerit detrimentum, hoc insuper à passione &imbecil. litate priuationeque redimit, indigentiam implens, affectuque paterno firmans infirmitatem, erigensque à malo, imò uero in bono pulchroue sistens. Et quod passum fuent detrimentum, hoc insuper à passione, &imbecillitate priuationeque redimit, indulgentiam implens, affectuque paterno firmans infirmitatem, erigensque à malo, imò uerò in bono pulchroue sistens. Et quod effluxerat boni, supplens, redigensque in ordinem, dum quod praeter ordi nem ibi est, exornat, perficitque ad integrum, detrimentisque omnibus prorsus absoluit. lustitia inaequalitatem graduum &aequalitatem proportionis amat. MARSILIVS. Vae sunt diuinae ipsius iustitiae tanquam reginae comites &pedissequae, quas modo narrauimus, salus omnium atque redemptio. Quod si absque iustitia seluum turumque uniuersum esse non potest, multò minus absque hac genus humanum. Iustitia uerò diuina aequalitatem exigit, non quidem in gradu, non enim uult unicum uel aequalem esse in uniuersum gradum. Alioquin non esset uarietas &ordo formarum in aequales ergo gradus in multis deinceps rerum formis speciebus que decreuit. In quibus interim aequalitatem, proportionis amat Vt qua proportione hoc excedit istud eadem istud superet illud Item ur unicuique pro modo proportionis suae portio muneris tribuatur, aequalis quidem dignitati suae uel merito, inaequalis autem ad proprium aliorum munus, sed interim hoc aequitate, ut qua proportione res haec uel persona superat illam, eadem &huius mu nus quia praemium, exce ut munus alterius lustitia igitur inaequalitatem è rebus exterminat, eam dico quae tanquam priuatio proportionali opponitur, aequalitati ad meritum modumue cuius libet perrinenti, non eam quae formarum significat differentias, differentes enim propriasque rerum species diuina iustitia facit atque conseruat.