Latin
MARBILLVS
Ficino, Opera omnia 1119-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARBILLVS. Ax diuina, id est superessentialis unitas, generaripsam per se pacem, id estid ealem pacem om nium unificam rum penes ipsummet Deum, tum in angelica inente. Vtrobique enim suo modo sunt ideae, procreat &pacem uniuersalem scilicet unionem uniuersi communeum. quàm pacem quamlibet unicuique scilicet propriam unionem. Primum in rebus Deo propositum est, totius oniuersi ipsius ordo, huic autem duo pariter necessaria sunt, unio uidelicet atque distinctio, uersumque igitur ubique conseruat, per diuinam prouidentiam multis modis conueniunt omnia, conditione qualitatem, specie, genêre, ordine. Hactenus quae ita conueniunt, non propaeterea prohibentur interse esse discreta sericet quae praeterea sunt forma, quadam communi conuenniunt, ceu quatuor elementa sub commu ni cominixta corporis forma, quónam modo etiam sunt discreta. Discriminantur &ista suo quodam pacto, si Dionysio hic &alibi credimus. Quam Auerrois sententiam secutus corpore mixto non solum quaruor uirtutes, scilicet formas etiam quatuor seruat elementorum, elementa siquidem neque uerae perfectauque substantiae sunt, sicut mixta, his enim illa seruiunt tanquam fini. Neque simpliciter sunt accidentia, cum mixtam substantiam primo intrinsecus necessario compleant. Igitur tanquam media, &cum substantia conueniunt, quod substantiam per se conficiunt, &cum qualitate, quod quo dimmodo intenduntur atque remitruntur. Sunt igitur hae quaruor formae sub una mixti forma per totum perfectè coniunctae, simulque formaliquadam proprietate distinctae, &contra contrarietatis con dirjouem conciliatae diuinitus. Praeterea uarij rerum gradus in uniuerso, sicut colorum gradus in uniuerso, sicut colorum gradus inter album atque nigrum, multi per differentias tam exiguas deinceps dispositi sunt, ut praeter id quod uarij discernuntur, etiam propter exactissimum contextum uideantur non contigui solum, sed etiam esse continui, formamque unam praeferant uniuersi, propterea Dionysius absque diuisione distantiaque ait haec esse contexta, &absque confusione coniuncta, de graduum uniuersi connexione mirabili theologia latiùs pertractamus.