Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1119-3
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Rimo quidem dicendum, quod pax diuina, ipsius per se pacis, &uniuersae particulaurisue pacis, est autor, &omnia contemperat inuicem &commiscet, unione quadam eorum inuicem non confusa. Per quam absque diuisione distantiaque coniuncta, simul tamen integra in sua quoque specie permanent, per contrariorum admixtionem minimè conturbata. Neque quicquam obtundentia exactae illius sinceritatis omnia inuicen unientis, unam igitur quandam simplicemque naturam unionis pacificae contemplemur, cuncta sibi ipsi, &sibi ipsis &inuicem copulantem &interim conseruantem, in complexu omnium in confuso contemperata pariter &immixta. Quomodo mtia? Quomodo diuina par coniungit sibi res, &rem secum ipsa, resque rebus, item intellectus angelicos, animasque similiter.