Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1120
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILI DAx diuina unire dicitur simpliciter omnia. Primo quidem sibi, quoniam dum singulis sua do na largitur, singula sibi similia reddit. Item quoniam ad tantum quàm finem appetendum &imitandum cuncta conuertit. Secundo, rem quamlibet secum ipsa, quia partes partibus, &cunctas cum totius forma connectit. Tertio, res inuitem rebus, ea uidelicet ratione quam in capite superiore posuimus. Dicitur fermè similiter tribus modis angelicas mentes unire, nam lumine pa riter &uigore quodam his infuso facit ut intellectus angelicus seipsum animaduertat, in qua quidem agnitione sui quasi per circulum sibimet coniungitur. Mox uerò insitas sibi diuinitus formas conspicit, per quas res omnes quae possunt intelligi, planè prospiciens cum rebus iam intellectis copulari uidetur. Copulatur subinde cum Deo secretisque diuinis, non hac quidem intelligentia, uel sui, uel aliorum. Sed iam formatione eiusmodi praeparatus per unitatem suam suo tanquam intellectu superiorem angelus Deo mirificè fruitur. Multis saepe rationibus, platonico more, probauimus, ipsum per se primoque mobile animam esse, id est suaptè natura mobiliter temporabiliterque affici, &agere semper ut anima. Idque ad animales eius uires propriè pertinere, scilicet uegetalem, sensualem, imaginalem, rationalem habere insuper intellectum quantum cum diuinis mentibus conuenit, aliquid quandoque immobiliter agentem atque consequentem. Quatenus igitur, ut animae hanc uitam ducunt, nihil unquam nisi mobiliter exequuntur, pluribusque ad idem uiribus simul suis, utuntur. Quod autem nonnunquam intermisso inferiorum uirium usu non iam per multas formas rationesque &conceptiones distrahantur, sed intellectu formarae uno simul immobilique actu contemplentur derum, ex unione diuina per intellectum angelicum conseruantur. Quod denique possint ipso Deo frui, qui super primum intellectum extat, per unitatem habent diuinitus ingenitam ab initio, ut saepe diximus, intellectu superiorem. Habent &peramatoriam unionem, illuminante, accendente, rapiente Deo. Id uerò Deus iam efficit, quando animus, etiam ratione uacante contulerit se prorsus ad mentem Denique per diuinam pacem, id est, uim uivificam uniuersum habet tantam in cunctis partibus suis communionem, ut communio eiusmodi appellari possit tum unio per quam mundus est unus, ut Platonici traduntur, non minus unus, quàm anmal quodlibet unum, tum cognatio quasi membra sint animalis eiusdem, tum confensio &conpassio, quasi affectio motusque cuiuslibet partis necessariae mundo, deinceps resultet in omnes. Tanta denique unio est in mundo quanta fert ipsa natura, seruat interim ad unguem graduum articulorumque distinctionem formalem.