Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1125-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Voniam uerò Deus ille omnium procreator, eminenter omnium plenus est, per unum eminentem cunctis excessum sanctus sauctorum prędicatur, &re Fliqua per exuberantissimam causam eminentiamque supremam. Ac si dicamus: Quantum ea quę talia sunt scilicet sancta, diuina, dominantia, regnantia, an tecellunt illa, quę non sunt talia, itemque participationes ipsę participantia uincunt, tantum quę sunt omnia, &superantur ab illo, qui omnia entia supereminet. At que participantium participationum omnium est inparticipabilis author. Sanctos au tem, ®es, &dominos atque Deos lacrę literę nominant, gradus eos, qui in singulis or dinibus principaliores existunt. Per quos deinde sequentes, diuina percipientes munera traditionis illorum simplicitatem, iuxta suas multiplicant differentias. Quorum uarietatem illi supremi prouidè atque diuinè ad suam colligunt unitatem. Quomodo Deus dicitur perfectus. MARSIL Eus dicitur perfectum ipsum atque unum. primo quidem quoniam omnes omnium perfectiones, &innumerabiles insuper habet. Habetque in uno scilicet . n uno praesenti, neque enim ibi est prius aliquid, atque posterius, In uno insuper sui ipsius, non enim in se habet aliud atque aliud, sed uno indiuiduo scilicet se roto penitus omnia possicet. Sic ergo perfectum est ibi, non extrinsecus accidens, sed ipsa substantia, non per aliquam sui partem, sed per totum. non ex alio, sed ex scipso simulque totum, secundo uerò, quia per omnia innumerabilibus bonis exuberar materias, &naturas per se informes, nec dum finitas, ipse Deus formas definit. Infini. atem generationis, &temporis, aeuo superat, atque determinat, comprehendit omnia non comprehensus, penetrat omnia, nullo prohibitus. Plura elargiri potest, quam accipere possint. Tertiò, quoniam nec minui, nec augeri, neque aliter permutari potest, gradibusque perfectionis infinitis exuberans, suis quaeque perfectionibus ubique replet atque definit.