Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1125-3
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Aec de his dicta sufficiant. Reliquum est, si uidetur, ut ad illud tractandum quod est ualidissimum, accedamus. Iam uerò Theologia de illo omnium principio omnia &simul prędicat, ipsumque ut perfectum celebrat atque unum, perfectum quidem non modo ut in se ipso perfectum, &per se ipsum ex se ipso uniformi ter uniceque ab omnibus segregatum, totumque per totum absolutissimum, uerum etiam tanquam plus quam perfectum, ex eo quod omnia superat, omnemque definit infinitatem, ac super omnem expanditur finem, à nullo capitur uel comprehenditur, sed pertingit ad omniasimul, atque super omnia, in deficientib. actionibus atque donis. Dicitur quoque perfectum tanquam nullum suscipiens in crementum, semperque perfectum, atque ut nesciens decrementum. Quippe cum in seipso anticipet omnia, prorsus exuberans per unam indesinentem eademque, &super plenam largitionem, diminutionis expertem, perquam perfecta omnia perficit, ac perfectione propria complet. Quare Deus dicatur unum, &quare ipsum unum sit principium uniuersi. VS.