Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 1126-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. omnibus. CAeterum ut paucis multa comprehendamus, bonum quidem ipsa supereminens Dei existenEtia dicitur. Pulchritudo actus quidam siue radius inde per omnia penetrans: Primò in angelicam mentem: Secundo in animam totius &reliquos animos: Tertiò in naturam: Quarto in materiam corporum. Mentem idearum ordine decorat: animam rationum serie complet: naturam fulcit seminibus: Materiam formis exornat. Quemadmodum uerò solis radius unus corpora quatuor, ignem aerem, aquam, terramque illustrat: sic unius Dei radius mentem, animam, naturam, materiamque illuminat. Atque in his quatuor elementis quicunque lumen inspicit, solis ipsius aspicit radium perque ipsum ad supernam solis lucem intuendam conuertitur. Ita quisquis decorem in quatuor istis, mente, anima, materia contemplatur, amatque, Dei fulgorem in his, perque fulgorem huiusmodi Deum ipsum intuetur &amat. Cap. VI. Paßiones amantium. -–Inc efficitur ut corporis nullius aspectu uel tactu amatoris impetus extinguatur. Non enim corpus. Hoc autem illud desiderat: sed superni luminis splendorem per corpora refulgentem admiratur, affectat &stuper. Quapropter quid cupiant, aut quaerant amantes ignorant. Deum nanque ipsum ignorant: cuius sapor occultus odorem quendam sui dulcissimum operibus suis inseruit. Quo quidem ardore quotidie excitamur. Odorem quidem sentimus: Saporem procul dubio ignoramus. Cum igitur odor manifesto illecti saporem latenter desideremus, meritò quid cupiamus, patiamurque nescimus. Hinc etiam semper accidit: ut amantes amati aspectum timeant quodammodo atque uenerentur. Quod etiam fortes, dicam equidem, &si uereor ne quis uestrum hęc audiens erubescat, &sapientes inquam uiri, coram inferiore quouis amato pati consueuerunt. Nem pe non humanum est quod eos terret, quod frangit, quod occupat. Humana enim uis in fortioribusque semper est excellentior. Sed diuinitatis fulgor ille in formosis emicans quasi Dei simulachrum amantes obstupescere, contremiscere, &uenerari compellit. Eadem ratione propter amati praesem tiam amator diuitias &honores contemnit, &pro nihilo habet. Par enim est, ut diuina humanis anteponantur. Illud quoque euenire saepenumero solet, ut se in amati personam quisque transferre cupiat. Nec immerito. Deus namque pro homine fieri cupit. atque conatur Quis autem pro Deo hominem non commutet? Ait etiam ut amore illaqueati uicissim suspirent &gaudeant. Suspirant, quod seipsos amittunt, quod perdunt, quod perimunt. Gaudent quod in melius quiddam se trans ferunt Calent quoque uicissim &frigent, instar eorum, quos tertiana lebris inuadit. Meritò frigent. quia calor proprio deseruntur: necnon calent, cum superni radij fulgoribus accendantur. Frigiditatem timiditas: caliditatem audacia sequitur. ideo timidi quoque uicissim &audaces apparent. Hebetissimi praeterea quique acutiores amando redduntur. Quis enim coelesti radio aspirante non acutissimè uideat? Verum de amore ipso, &pulchritudine, eiusque origine, amantium affectibus ista sufficiant.