Latin
Cap. VII
Ficino, Opera omnia 1126-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VII De duobus amoris generibus, ac de duplici Venere. Einceps de duobus Amorum generibus breuiter disputandum. Cupidinem Veneris comiEtem esse apud Platonem Pausanias asserit. Totidemque esse Cupidines quot sint &Veneres, necessarium arbitratur. Veneres autem duas commemorat: quas itidem gemini Cupidines comitentur. Venerem alteram quidem coelestem ponit: alteram uerò uulgarem. Coelestem illam Coe lo sine matrem natam: Vulgarem ex loue &Dione genitam. Coelum Platonici summum Deum ideo uocant, quia sicut coelum istud sublime corpus omnia corpora regit &continet, sic summus ille Deus omnes spiritus supereminet. Mentem uerò plurimis nominibus nuncupant. Saturnum enim modo, modo louem, modo Venerem uocant. Est nanquam mens illa, uiuit, intelligit. Essentiam suam Saturnum, Vitam louem, Intelligentiam Venerem appellare consueuerunt. Animam praeterea mundi, Saturnum similiter &louem uocamus, &Venerem. Prout superna intelligit, Saturnum. Prout coelestia mouet, louem. Vt inferiora gnerat, Venerem. Venus prima, quae in mente est, Coe lo nata sine matre dicitur: quoniam mater apud Physicos materia est. Mens autem illa à materiae corporalis consortio estaliena. Secunda Venus, quae in mundi anima ponitur, ex Ioue &Diogene genita. Ex loue, id est, ex ea uirture ipsius animae, quae coelestia mouet. Et siquidem istam creauit potentiam, quae inferiora haec generat. Matrem quoque illi Deo tribuunt: quia materiae mundi infusa cum materia commercium habere putatur. Denique ut sumatim dicam duplex est Venus. Vna sanè est intelligentia illa, quam in mente angelica posuimus. Altera uis generandi animae mundi tributa. Vtraque sui similem comitem habet amorem. Illa enim amore ingenito ad intelligendam Dei pulchritudinem rapitur. Haec item amore suo ad eandem pulchritudinem in corporibus procreandam. Illa diuinitatis fulgorem in se primum complectitur: deinde hunc in Venerem secundam traducit. Haec fulgoris illius scintillas in materiam mundi transfundit. Scintillarum huiusmodi praesentia singula mundi corpora, pro captu naturae, speciosa uidentur. Horum speciem corporum humanus animus per oculos percipit. Qui rursus uires geminas possidet. Quippe intelligendi uim habet. Habet &generandi potentiam. Hae geminae uires duae in nobis sunt Veneres, quas &gemini comitantur amores.