Latin
1129.1 to 1129.5
Ficino, Opera omnia 1129.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
ONYSIVS. Perępretium est, nos quoque à multis ad unum diuinae unitatis uirtute conuersos, to am unamque deitatem unicè collaudare, ipsum uidelicet unum, omnium causam, quod quidem anse omne unum, omnemque multitudinem, &partem atque totum, &terminum, &indeterminationem, &finem atque infinitatem, extat. Quòd rursus omnia entia &ipsum esse definit. Quod item omnium atque ororum, &omni um simul, &ante omnia, &super omnia unicè causa est. Quod praeterea super ipsum unum ens existit. Ipsumque unum ens definit. Siquidem hoc ipsum ens unum, quod est entib. connumerabile est, uel numerabile, numerus autem est essentię particeps. Ipsum uerò super essentiale unum, &hoc quod dicitur ens unum, &numerum omnem terminat. Ipsumque est &unus, &numeri omnisque entis principium, &causa, &numerus atque ordo. De unitate, &Trinitate diuina. MARSILIVS. Vando Deus unitas, uel trinitas appellatur, omnem mathematicam, uel naturalem, uel quomodolibet essentialem, &intellectu quolibent excogitabilem unitatem. uel numerum proculexpelle, unum intellige simplicissimum trinum, intellige seruata prorsus unitate naturae, seipsum in se propagante, personis inter se sola originis relatione distinctis. Qua ratione uidelicet existit spiritus ab utroque. Quamobrem ipsa super omnia Deitas, quae quidem ut unitas, &ut trinitas celebratur nec uritas, nec trinitas est à nobis, uel ab ullo cognita, uerum ut ipsum unione superiùs unum foecunditatemque Deificam reuera laudemus, profecto trinitaris unitatisque appellatione diuina Deitarem prosamquae est super omne nomen cognominamus atque in ipsis entibus superessentialem celebrare solemus, nulla uerò monas, nulla trinitas, nullus numerus, nulla unitas uel foecunditas, uel aliud quicquam existentium, uel alicui existentium cognobile, arcanum illud aperit, quod super omnem intellectumque existit, arcanum, inquam, super Deitatis ipsius omnia super essentialiter excedentis lam uerò neque nomen est ipsius ullum, neque sermo, uel ratio, sed in ipso potius inaccessibili supereminet. Bonum inter diuina nomina prae caeteris uenerandum. Negationes circa Deum tutiores sunt, quam affirmationes. Vm appetere aliquid, nihil aliud sit quàm inclinari ad illud atque conuerti, non iniuria dum omnia bonum appetunt ipsum uenerari uidentur inclinata uidelicet ad illud suppliciterque conuersa.