Latin
1129.6 to 1129.7
Ficino, Opera omnia 1129.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem inter omnia Dei nomina, bonum dicut esse maximè uenerandum, praesertim quia bonum finis est omnium, finis autem omnes mouet causas, ipse interim prorsus immobilis, tanquam causarum Praeterea cum omnia &participia boni sint, &per appetitum naturalem conuertantur ad ipsum, constat Deum principium omnium, hoc nomine praecipuè nominandum, bo num denique non solum in primis uenerandum est, sed etiam prae caeteris admirandum, nempè quam potenter attrahit omnia, ut non appetere nequeant, tam suauiter allicit adeò uidelicet libenter appetentia, ut non etiam uelint posse nolle bonum. Hoc ipsum tamen, quod mente conceprum pronuntiamus bonum. non tam proprium ipsius Dei nomen est, quam diuini muneris cognomentum, malunt ergo Theologi in contemplatione diuina negationibus quam affirmationibus uti quod in Parmenide Plato noster in primis obseruat, siquidem mentes Deum ipsum concipere &affirmare non pos. sunt. Negationes profecto quibus negamus Deum non esse aliquid eorum, quae ratione intelligentiaque describuntur, animum primò, quidem à conceptibus suis, aut rebus suis propinquis similibus de seiungunt, quod in primis conandum Plato in epistola ad Dionysium regem iuber, ac inde gra darim per contemplationes angelicas prouehunt, quibus insuper de Deo negatis, non enim meditationibus ullis angelicis definitur, ad gradum quendam excelsiorem eleuant, ubi Deus eandem menti ipsum ardenter amanti miro quodam splendore corruscat.