Latin
113.1 to 113.4
Ficino, Opera omnia 113.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si uel casu, uel consilio affectaretur, neque omnes, neque semper ijdem, neque aequè semper expeterent, sed uariatur istud secundum casuum consultantiumque uarietatem. Nunc autem omnes &necessariò, &subitò id sibi adsciscunt impellente natura, quemad modum &bonum ipsum necessario uolumus, hoc autem illud non necessario, neque natura. Ita esse tale aut tale, hic uel ibi, non naturaliter affectamus, esse autem ipsum absolutum, cui nulla priuatio miscetur essendi, trahente natura desideramus. Atque sicut sempiternam uitae priuationem impellente natura semper horremus, ita sempiternam uitam natura trahente diligimus. Temperauit autem naturae artifex cum essentia cognitionem, cum cognitione appetitum, cum appetitu finis adeptionem. Ergo sicut brutum esse tan tum temporale cognoscit pro naturae suae capacitate, ac secundum naturam esse apperit temporale, ita noster animus naturae suae magnificentia sempiternum esse cognoscit, &naturaliter appetit. Nam &esse ipsum est secundum naturam appetibile, &eo quidem modo secundum naturam appetibile, quo &cognose bile naturaliter. Itaque sicut à natura bruti esse cognoscitur tantum, ut temporale ac praesens, ita ab illa desideratur similiter secundum naturam. Ab humana uerò natura sicut cognoscitur esse ipsum tanquam perpetuum, ita tanquam perpetuum ab ea naturaliter affectatur, ut quod secundum propriam intellectualem naturam duntaxat notum est, secundum eandem naturaliter appetatur. Quinimo secundum eandem quod cupimus consequemur. Rationabile enim est, ut per eandem facultatem attingamus in consequendo, per quam in cognoscendo attingimus &uolendo, ut eidem naturalis sit terminus motionis, cui naturalis est motio. Ergo qui per cognitionem &uoluntatem sempiternam uitam attingit, non uideo cur per uitam non attingat, cuius quidem uitae uirtute temporalia superante, tàm intelli gentia, quàm uoluntas quae inde dependent, ultra temporanea sese conferunt ad aeterna. Pręterea cum non sit frustrà desiderium naturale, consequens est ut hominis animus esse perpetuum consequatur naturaliter exoptatum. Esse, inquam, perpetuum non in specie tantum, sed in substantia propria, id enim cupit.