Latin
312.5 to 312.8
Ficino, Opera omnia 312.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerò horum naturae uim non habent ullam per quam esse sempiternum subiecto suo proprie corporique exhibeant, ideo horum nulla sem per esse in sua propriè substantia cupiunt, frustra namque contenderent, cupiunt tamen secundùm naturam esse sempiternum in sua specie, ad quod sufficienter naturales eorum uires subseruiunt. Hinc similia sibi in specie generant, per quam propagationem species talis rerum perpetua manet in mundo. Quae quidem appetitio non solum in elementis &planris, sed brutis etiam, caret cognitione. Nempe uis generandi, quae ad id seruit, nul lam prorsus habet cognitionem. Si qua uero sunt corpora, quorum principia sufficiant adesse in propria substantia, sempiternum illa secundum naturam esse appetunt, sempiternum non in specie solum, uerûm etiam in substantia propria, qualia forte sunt syderum corpora. Redeamus ad nostra. Appetit noster animus esse. Sed numquid naturalis est hu iusmodi appetitus? Est absque dubio non minus naturalis animo nostro, quàm cęteris rebus appetitus essendi. At enim apperit esse semper. Num haec semper essendi cumpiditas ita naturalis est, sicut essendi? Est planè. Neque nobis Epicureus quisquam obijciat, quòd licet animus esse quidem ipsum appetat naturaliter, quia etiam si non nosset, appeteret, tamen esse sempiternum praeter naturam exoptat, ob id fortasse, quòd ęternitatem illam cognouit quidem prius, postea uerò concupiuit. Non enim obstat cognitio illa quo mi nus aeternitatis auiditas sit naturalis. Nam &nostri sensus cibos cognoscunt, quos tamen secundum naturam appetunt. Lupus agnum, canis leporem postquam uiderunt, cupiunt, tamen cupiunt naturaliter, quoniam ex naturali complexione statim ita compelluntur ad appetendum, ut non cupere nequeant. Atque ut oculis naturale est talia sibi obiecta perspicere, ita naturale est concupiscendi potentiae talia inspecta protinus affectare. Eadem ratione intellectui naturale est perspicua obiecta cognoscere, uoluntati quę bona iudicata sunt uelle. Quicquid perspicue offertur, naturaliter intellectus agnoscit. Quicquid sub boni ratione offertur, uoluntas appetit naturaliter. Quare naturale est intellectui esse sempiternum cognoscere, cognitum uerò tanquam bonum uoluntati naturalem expetere. Et sicut appetitus irrationalis sequitur sensum, sic uoluntas, quae est rationalis auiditas, sequitur intellectum. Ergo si appetitio cibi est naturalis, quia subita est, non nata consilio, sic uoluntas immortalitatis est naturalis, quia est actus subitus sequens meram intellectus uoluntatisque naturam. Nam cum primum menti esse sempiternum offertur, iudicatur appetendum absque discursione, &appetitur nullo consilio praecedente.